Herbordus Mistladerius Magistro Ortvino incomparabili in doctrina praeceptori suo sulsissimo Salutem dicit quam nemo dinumerare poterit
Illuminatissime magister, quando discessi a vestra dominatione ad Suollis ante duos annos, promisistis mihi ad manum meam quod velitis mihi frequenter scribere, et mihi modum dare dictandi in vestris dictaminibus: ast non facitis, et mihi non scribitis sive vivitis, sive non vivitis; sive vivitis sive non vivitis, non tamen scribitis ut scio quid est, quomodo vel qualiter est. Sancte deus, quomodo me sollicitatis: rogo vos propter deum et sanctam Geogium [sic.], liberate me ex mea cura, quia timeo quod caput vobis dolet, vel quod habetis infirmitatem in ventre, et estis laxus, sicut olim fuistis quando permerdastis caligas vestras in plateis et non sensistis, donec una mulier dixit: "Domine magister, ubi sedistis in merdis? ecce tunica et pantofoli vestri sunt maculata": tunc ivistis in domum domini Ioannis Pfefferkorn, et mulier eius dedit vobis alia vestimenta: vos debetis comedere ova dura, et castaneas in fornace assatas, necnon fabas coctas aspersas cum papavere, ut fit in Westvalia patria vestra. Mihi somniavit de vobis quod habetis gravem tussim, et multum de flegmate: comedite zuccarum, et pisas contusas mixtas cum serpillo et allio contrito, ac ponite unum assatum caepe ad umbilicum vestrum, et per sex dies debetis abstinere a mulieribus; tegite caput et lumbos vestros bene, et sanabitis. Vel sumite receptum quod uxor domini Ioannis Pfefferkorn saepe languentibus dederat, quod est probatum saepe. Ex Suollis.
Epistolae Obscurorum Virorum, I, 40.